- AUTOLYCUS
- I.AUTOLYCUSMercurii filius, qui proxima Parnassi loca furtis infestavit. Ovid. Mer. l. 11. v. 313.Nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne.Martial. l. 8. Epigr. 59. v. 4.Non fuit Autolyci tam piceata manus.Sunt qui Iasonis comitem fuisle, et Sinopen condidisle volunt. Alius Autolycus fuit pancratiastes nobilis, cuius starvam in atheniensium Prytaneo fuisle auctor est Pausan, in Atticis et Boeoticis. Plin. l. 34. c. 8. Item alius, areopagita, de quo Suidas, in Αὐτόλυκος.II.AUTOLYCUSavus Ulyssis, furandi peritiâ apud Poetas celebris. Eum divinis honoribus affecisle Sinopenses ad Pontum Euxinum, in Paphlagonia, legimus apud Straboneml. 12.Καὶ τὸν μὲν ἄλλον κόσμον τῆς πόλεως διεφυλάξεν ὁ Λούκουλλος, την` δὲ τοῦ Βιλλάρου σφαίραν ᾖρε καὶ τὸν Αὐτόλυκον Σθένιδος ἔργον, ὃν ενεῖνοι οἰκιςτην` ενόμιζον καὶ ἐτίμων ὡς θεὸν. ἦν δὲ καὶ μαντεῖον αὐτοῦ. Δοκεῖ δὲ τῶ τῷ Ι᾿άτονι συμπλευσάντων εἶναι καὶ καταςχεῖν αὐτὸν τὸν τόπον. Lucullus conservatis reliquis Sinopes ornamentis, Billari tamen Sphaeram abstulie et Sthenidos opus, Autolyci statuam, quem illi, urbis conditorem existimantes, divini colebant honoribus. Fuit etiam oraculum eius. Videtur is unus eorum fuisse, vi cum Iasone navigârunt et locum istum occupâsse. Ubi quod ambigit Strabo, num is unus Argonautarum Fuerit, id inde forre est, quod in itinere dem um iis acceslerit. Vide Apollon. Rhodium l. 2. Val. Flaccum Argonaut. l. 5. et Vossium de Idolol. l. 1. c. 21.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.